508
187
SAPIENTVM.
talis, versa vice, spiritus, qui simplex, rectus, verus, con¬
stans, & purae piaeque essentiae siet, admittuntur. Quem
tamen spiritum hodiernus mundus securus atque impi¬
us non agnoscit, ideoque etiam eiusdem essentiam, sum¬
mumque mysterium in multis ignorat. Quamprimum
enim aliquid de illo auribus percipit, nec cito tamen il¬
lud comprehendere potis est, tunc mundani isti socii (Sa¬
pien. 1.) stultitiam illud appellant: ideoque etiam, ob coe¬
citatem suam, spiritus ille ipsis perpetuo occultabitur, &
tamdem omnino ab iisdem adimetur.
Ne autem commemoratione ista à meo proposito for¬
sitan plus justo longius progrediar, sed illud iterum ad¬
tingam, & denique ad finem perducam: eapropter pis
artificibus & hoc, amicae exhortationis loco, probe in¬
culcatum volo: Quod videlicet, quomodo erga Deum
(Eccles. 18. & 29.) cor, animumque, immo vitam, actiones
suas instituat: eatenus in lapidis, & sub manibus haben¬
tis operis progressu cottidie omnibusque etiam horis
insignem vtilitatem percepturus siet: id quod & ipse o¬
mnibus diebus summa diligentia, & magna deuotione
obseruaui, & ita ipso facto expertus sum. Quamobrem
omneis mox ab initio actiones suas eo dirigere, seque ita
praeparare debet, vt postmodum in duobus eo feliciorem
finem consequi valeat.
Heic autem mihi quis forsitan posset obijcere, quod
nimirum aliqui reperiantur, qui lapidem istum Philoso¬
phicum, vel Tincturam, qua sane simplicia metalla in au¬
rum argentumque immutauerint, eumdem (lapidem)
vere habuerint, & nihilominus tamen, quemadmodum
indicaui, minus ad rem idonei fuerint, nec coelestem si¬
mul
Aa 2