508
190
AQUARIVM
ro difficilime & impossibile quasi comprehenditur. (Prou.
3.) Vt autem tamdem epilogum meum absoluam, iccir¬
co, valedictionis loco, pro additamento & hoc tibi com¬
municare volui: quod nimirum, si Deus omnipotens tibi
gratiam suam (in piae & sanctae illius artis reuelatione)
largitus fuerit, illa tum recte vti, silentium tibi com¬
mendatum habere, &, eius rei gratia, firmam seram ori
admouere, (Eccles. 23. "O utinam possem seram etc.") illudque
obserare debeas, ne forsitan arrogantia & superbia, tam
apud Deum, quam homines in periculum & damnun,
temporalemque aeternamque perniciem praecipitare
possit: Quocirca etiam caute tibi prospiciendum est.
"Diuitias quaerit sacram hanc quicunque per artem,
Sit pius & simplex, sit tacitusque probus.
Hoc qui non agitat, potius contraria flectit,
Pauper, inops, nudus, cogitur esse miser."
Haec omnia, amice Lector, tam admonitionis, quam
valedictionis loco, te latere nolui, indubia spe fretus, te
in omnibus (nisi Deus tibi oculos auresque occluserit) me¬
sufficienter intellexisse: Illud siquidem fidelius & ex¬
pressius (quantum quidem bona conscientia fieri potuit)
non praemonstrare, neque etiam manifestius describere
potuissem. Sin itaque ex eo non intelligere vel discere
potueris, tunc equidem metuo te, aliam per institutio¬
nem, difficilime rem comprehensurum esse.
APPENDIX.
SIn quoque, ob illud à Deo tibi concessum donum, for¬
tassis superbire, vel auaritiam, sub praetextu Oecono¬
micae