508
191
SAPIENTVM.
micae alicujus prudentiae & parsimoniae, hospitio, tuo ex¬
cipere, &, eo ipso, te sensim a Deo auertere coneris: tunc,
vere loquor, ars ista sub manibus euanescet; adeo vt ipse,
quomodo tibi factum fuerit, scire haud possis. Id quod sa¬
ne pluribus, quam vni, praeter omnem ipsorum spem &
expectationem, contigit.
In Summa Summarum.
"Sique meam hanc sequeris doctrinam & si pius extas,
Materiem sumens, quam retuli ante tibi:
Si pariter talem solito pro more parabis,
Omnes diuitias totius orbis habes."
Ad quàm illam tuam intentionem (si alias res tibi
curae siet) Deus omnipotens tibi suam gratiam & diui¬
nam benedictionem clementissimè largiatur. Id quod
ex intimis cordis mei penetralibus tibi apprecatum
volo.
ORATIO.
OMnipotens, aeterne Deus, pater coelestis luminis, à¬
quo etiam omnia bona & perfecta bona proueni¬
unt: rogamus infinitam ruam misericordiam, vt nos aeter
nam tuam sapientiam, quae continuo circa tuum thro¬
num est, & per quam omnia creata factaque sunt, atque
etiamnum reguntur, & conseruantur, recte agnoscere
patiaris, mitte illam nobis de sancto tuo coelò, & ex thro¬
no tuae gloriae, vt vna nobiscùm sit, & simul laboret, quo¬
niam magistra est omnium coelestium occultarumque ar¬
tium, etiam omnia scit & intelligit. Fac moderate nos
comitetur in omnibus nostris operibus, vt per illius spiri¬
tum