508
192
AQVARIVM
tum, verùm intellectum, infallibilemque processum No¬
bilissimae hujus artis, hoc est, sapientum miraculosum la¬
pidem, quem mundo occultasti, & saltim electis tuis re¬
uelare soles, certo, & sine vllo errore, discamus, & ita
summum opus, quod heic nobis peragendum est, pri¬
mum recte, & bene inchoemus, in eo, eiusdemque labo¬
re constanter progrediamur, & tamdem etiam beate ab¬
soluamus, illoque aeternum cum gaudio fruamur, per
coelestem illùm & ab aeterno fundatum angularem mi¬
raculosumque lapidem Iesum Christum, qui recum, ô
Deus pater, vna cùm spiritu sancto, verùs Deus, in vna
indissolubili diuina essentia, imperat & regnat, triunicus
Deus, summe laudatus in sempiterna secula Amen.
Iosuae 21. V. 44. 45.
"Et ita dabat Dominus Israel omnem terram, quam ipsorum pa¬
tribus dari promiserat, nec in omni bono aliquid deerat, quod ad do¬
mum Israel Dominus loquutus erat, omnia in promptu erant."
Deut. 32. V. 3.
DATE NOSTRO DEO SOLI GLORIAM.
AMEN.
EPIGRAMMA.
"Aurum; res vilis, fornace parare metallis,
Interdum est aliquis pollet & arte creat.
Quare hic non diues è causa est, res deficit vna,
Quae arte latet, multos anxia cura premit.
Scilicet hoc aurum quod non fix, quando probatur,
Sed subito celerans aufugit atque perit."
Qui