508
193
SAPIENTVM.
"Qui vero hoc nouit, fixque omni tempore constans
Quo maneat, totò dispereatque nihil:
Artis hic est verae Possessor, dicitur ille
Philosophus, Chymicus, Practicus atque bonus."
ALIVD
"Theiosophia viret sic conueniente Chymia,
Non secus vt corpus nobile dextera eget.
Id graphice praesens docet & demonstrat imago,
Nempe quid ostendat, significando notet.
In primis galeam, gallumque duabus & alis
Inspicias, per quas poscitur artis amor.
Ad Sophiamque notant, gressu properante, fauorem,
Quae fulget, sicut Phoebus in arce poli.
Corpore quod nuda est, signat, quia sedulo amatur,
Causa animi, ante omnes totius orbis opes.
Qui semel hanc cernit praesertim corpore nudo,
Difficile est, vi se quisque Dea abstineat.
Ei si talis amor quasi partim absconditur, iste
Attamen est constans, id quoque larua docet.
Pectoris omnino sinceri est, verba modesta &
Recta gradum sistunt, fraude doloque carent.
In dicat ille status validus, quod mentis apertae
Sit, licet adspicitur, iam quasi tota cadat.
Id signat, mundus quodque hanc ignobilis odit,
Deijcere in terram mens truculenta petit.
Attamen assidue & subito bene surgit in altum,
Est constans, nullo cedit honore gradu.
Grata Deo atque homini est: illusio penditur illi,
In veste vt signant cymbala cum crotalis:"
Nil
Bb