508
211
SAPIENTVM.
minimi quiddam ea de re sciuerint. Ossa dura facio &
dentes ad mandendum, iecur, & carnem mollem, ner¬
uos frigidos, cerebrum humidum, cor, cui Deus vitam
infundit, calidum, omneis venas rubro sanguine impleo.
Et, vt breuibus meam absoluam sententiam, de vno vni¬
co argento viuo, & operante virili sulphure, vnum vni
cum maternum vas efficio, cuius venter est alembicus
Verùm equidem est, quod videlicet homo arte sua me¬
plurimum iuuet, dum, per externum aestum, matrici
materiam infundit, magis autem heic praestare nequit:
Ita igitur nunc cum opere tuo comparatum est. Qui
enim rectam materiam eligere nouit, eamdemque in be¬
ne occluso aliquo vase etiam bene praeparat, & omnia in
alembico bene instituit, is opus amplius differre minime
necessum habet: Tu & ego siquidem illud perficimus,
dum tu ignem confers, quemadmodum à Philosophia
requiritur. Certo enim scias, quod omnia in eo sita sient.
Probe itaque te heic videre oportet. Cogita in ignem,
quem "epsesin, pepsin, pepansin, & aptesin" appellant, naturalem
etiam praeternaturalem, & minus naturalem ignem, qui
non vrit. Item in calidum & siccum, humidum frigidum¬
que ignem, quem recte conficias. Absque recta materia,
& igne proprio numquam ad propositum scopum per¬
uenies. Materiam tibi trado: formam ordine collocare
necessum habes. Heic autem non de substantiali vel ac¬
cidentali forma tecum loquor, sed de recta specie, aut
magnitudine vasis tui, & vt alembicum tuum recte prae¬
pares. Prudenter agas, & opus, veluti naturae conuenit,
artificiose administra: me iuuato, & ego te iuuabo: quic¬
quid mihi feceris, idem & ego tibi facturus sum, non se¬
cus,
Dd 2