508
216
AQUARIVM
Charissima mater Natura, &, post angelos, à Deo per¬
fectissima creata Creatura, tibi nunc honorem gloriam
que exhibeo: agnosco siquidem & fateor, te matrem &
imperatricem esse magni mundi, qui pro homine, tam¬
quàm paruo mundo conditus. Alte in primum mobile
collocata es, vt manibus tuis circumuolutes, & pedibus
inferius transmutes, idque, siue illud ex amore, vel econ¬
tra, fiat, vsque ad terrae loca infima: quae omnia ex man¬
dato Domini tui facis, quae indesinenter generando tam
summas operationes perficis per altas tuas intelligenti¬
as, & indestructibiles substantias coelorum, stellarum, at¬
que planetarum: Vnde tam purae res formantur, quod
haud immerito omni tempore, matris & magistrae alicu¬
jus instar, inuocanda & amanda sies. Equidem fateor.
quod nihil, sine anima, viuat, & quod illud, quod existit,
& essentiam habet, à te, & virtute tua, respectu à Deo ac¬
ceptae potestatis ordinationisque, proueniat. Non eo in¬
ficias, quod totam massam regas, & elementorum mate¬
ria tuo sub imperio ducatur. De illis namque primam
sumis materiam, & ex coelis formam: quamuis illa mate¬
ria ab initio dissimili prorsus modo commixta est, donec
à te qualificetur & specificetur. Et tunc substantialem,
quemadmodum etiam postea accidentalem formam
induis. Tam es sapiens, vt etiam omnia tua opera per
virtutem coelestem, summeque operabiles formas, tam
perfecto justoque ordine perficias, vt etiam à nemine
mortalium mortificentur. Video te à Deo ita dotatam
esse, vt etiam omnia, quibus homines indigent, manibus
tuis subiecerit. Quatuor per te gradus fieri permisit, ex
quibus primus saltim ESSE, & ESSENTIAM habet,
quales