508
217
SAPIENTVM.
quales sunt lapides & metalla: alter vegetabilia comple¬
ctitur, quae essentiam & accretionem habent: Tertius per¬
ceptibilitatem sensibilitatemque habet, vtpote feras, volucres,
& pisces, quae omnia triplicis sunt generis: Quartus om¬
nium Nobilissimus & perfectissimus est, quemadmodum
id ita Deo visum fuit & placuit, in quo homo consistit,
dum alij tres gradus perficiuntur. Plus autem Deus,
quàm tu, tùm temporis operatus est, dum homini im¬
mortalem, ratione praeditam, animam indidit, quae non
passionibus nostri in certos modos collocati corporis
subiecta est: Sed perceptibilitatem Sensualitatemque
ad malum & peccatum accessionem facere permisit, id¬
que per corpus, quod immoderata voluptate contami¬
natum est: vnde condemnatio subsequuta, nisi gratia,
quae à Deo venit, & cumprimis, ob aeternam hancce ani¬
mam, non vero corporis gratia, data est, impetretur.
Quocirca magna hominis perfectio non à te suam sumit
originem, sed, quemadmodum dixti, licet humanitatem
minime conferas, tamen humano vasi neminem manus
admouere, praeter te, quod perfectissima essentia tui o¬
peris, & magnae efficaciae, efficit.
Equidem summopere mirandum est, si quis recte con¬
sideret, quomodo videlicet corpus nostrum diuisum, &
membris vndique exornatum siet, adeo vt per obiectum
voluntas ita praeparetur, vt, quando modo velit, quodli¬
bet membrum mouere possit: Et quamuis voluntas à te
minime proficiscatur, magnùm tamen est miraculum,
quod corpus, tamquam subiectum, animae gratia, ita de¬
sudet. Et ita fieri necessum est, saepius tamen heic magi¬
ster fit, non ob dignitatem suam, sed peccati caussa, quo
anima
Ee