508
224
AQUARIVM
In genere itaque nemo affirmare potest, quod simile
quodlibet simile sibi generet: Illud namque, extra vege¬
tabilia, & perceptibilia, sensibiliaque, ad ipsa mineralia
quantum attinet, male loquutum est: Illa enim alimen¬
tationem vitamque accipiunt, & seipsa seminant atque
plantant: haec vero nihil percipiunt, & in primo, aeque ac
in vltimo, anno, eiusdem sunt magnitudinis. Ex, & de, e¬
lementis per te essentiam suam in terra sortiuntur, id
quod sine satione, plantatione, alioque cultu peragitur.
Ex doctrina tua porro cognitum compertumque habeo,
quod veterum Philosophorum dictis, per fallacem pra¬
xin, minime obtemperandum, sed dumtaxat vera & es¬
sentialis Theorica, in qua essentialis est natura, obseruanda
siet: In illa siquidem omnis essentia, materia, & substan¬
tia consistunt. Nunc autem in memoriam mihi reuoco,
quod aliquando deceptor seductorque sophisticus, qui
tamen pro magno Philosopho habebatur, mihi persuade¬
re conabatur, inquiens: pro recta materia aliud nihil su¬
mendum esse, quàm purum crudúmque argentum vi¬
uum, attamen vt auro bene antea mixtùm siet: ex duo¬
bus enim bene conjunctis fieri aliquod eximium, atque
in illa conjunctione vnum alterùm perfectum reddere:
Sin, pergebat impostor ille, hoc facerem, tunc me Elixir
consequuturum esse: cumprimis vero quatuor mixta e¬
lementa à se inuicem separanda, quodlibet purifican¬
dum, dein iterum conjungenda, magnum cum paruo v¬
niendum, subtile in crassum inferendum esse: & hoc mo¬
do fieri lapidem Philosophicum. Verum non sum nesci¬
us deliramenta istiusmodi meras esse imposturas, &
quod tales homines intellectu destituti sient, atque adeo
non