508
223
SAPIENTVM.
hac in re plus, iusto stultesceret, cum ex auro nihil ampli¬
us, quam quod in eo est, elicere possit. Quid igitur in co¬
dem homo quaerere satagit, quam ad minimum illud,
quod intus est, & nihil magis in eo reperiendum siet?
Praepostera est temeritas. Nihilominus tamen vt Philo¬
sophastri illi stultitiam suam prodant, inquiunt, quod, ar¬
tis suae beneficio, corpus retrorsum primamque in mate¬
riam, referri oporteat, verùm ex institutione tua me non
latet, quod videlicet reductio non fiat per res, quae ad
certam aliquam speciem vel indiuiduum, factae sunt, nisi
istiusmodi species antea corrumpatur. Nihilominus ta¬
men post corruptionem istam nulla similis alicujus spe¬
ciei fit generatio, nisi species prius in genus suum retro¬
grediatur. Immo adhuc amplius affirmo, quod destrue
re, conficiendi auri, minime via siet: Sin enim semel spe¬
ciem suam amittat, tunc homo illam eidem neutiquam
restituere potis est: & subtilis, praeterea, adhuc ars requi¬
reretur, si quis illud in rectum puluerem redigere cona¬
retur. Si quis autem illud ita resoluere, sibi forsitan pro¬
ponat, vt illius compositum, vel corpus, in primam mix¬
tionem, quae illi ab elementis facta est, separare velit, is
numquam, quicquid etiam dicat, illud ad finem perdu¬
cere poterit: aestum, frigusque enim patitur, & in igne
magis magis que purius redditur, adeo in natura sua per¬
fectum est. Adpropinquans elementorum creatura est,
quae semine & grano destituta est, quo reductio à putre¬
factione fieret, & in pristinam suam speciem iterum redi¬
geretur: materia ejus enim nimis crassa, mortua, & mors
ipsa illius est essentia: quocirca etiam ex eodem nullum
aliud metallum, vel argentum viuum crescere poterit.
In