508
222
AQUARIVM.
riam praeparandi, superfluum de illa separandi, hanc tunc
compositam terram simplicem, quae cùm aqua sua nunc
vnita est, occludendi, & in alembico idoneo leni alicui
calori adponendi. Et illud totum artificium esse censeo,
nec aliud quiddam homo, quicquid etiam ille contradi¬
cat, heic addere poterit. Si operationis tuae facis initium,
& quando in puluerinam essentiam ingressa es, tunc, à
peracta praepatatione, dissoluis, & siccum aquosum red¬
dis: illud per sublimationem dein, magna intelligentia,
in aerem vsque sursum ducis, & denique sola illud vnum
facis, quod res alias imperfectas perficit. Quocirca, tu
Natura, prima genitrix es, dum quatuor elementa con¬
junctim vnam aliquam in essentiam misces, cujus nemo¬
mortalium, nisi tu sola, agnitionem, habere poterit. Et
hunc in modum illud intellexi, atque etiam, si Deo tibique
placuerit, idem oculis meis suo tempore me visurum
nullus omnino despero.
Nunc vero temporis terminos suo loco relictos, volo,
& nosse sufficit, quomodo videlicet materia haberi pos¬
sit, quam praestans & bona illa siet, & quantam,
in perficiendis rebus imperfectis, virtutem illa con¬
ferat.
Aurum itaque ex mineralibus optumum esse, mihi
haud ignotum est: nihilominus tamen neque in forma,
neque materia, ad perfectionem suam transgrediendam,
vllam aliquam habet efficaciam. Nullam siquidem ma¬
iorem operationem habet, vt amplius aliquid, quàm se
ipsum, perficiat, qualem qualem etiam artem homo heic
adhibeat. Si quis enim affitmare conaretur, quod rese¬
randum, & in argentum viuum redigendum illud esset, is
hac