508
233
SAPIENTVM.
tate, pro lubitu suo, recreet atque exhilaret, exceptis iis,
quae illius furori violenter possunt resistere. Ita quoque
facit & Mercurius, qui talem in se operationem habet, vt
etiam quodlibet metallum illico specie sua spoliet, absu¬
mat, atque deuoret. Duo tamen metalla esse vobis si¬
gnifico, aurum, & argentum videlicet, quae ipsi obuiare
possunt: quamuis notum siet, quod Mercurius, nimium
inflammatus, etiam duo ista metalla deuoret, atque in
ventre suo abscondat: Vtrum horum tamen illud siet,
certum est illud in Mercurij ventre non consumi: In sua
namque natura perfecta, & magis, quàm ille, indurata
sunt, vtpote qui imperfectum metallum, & nihilominus
tamen in eo substantia perfectionis est. Vulgare aurum,
quod perfectum est metallum, argentum quoque, & om¬
nia imperfecta metalla, ex Mercurio proueniunt: Itaque
veteres Philosophi illum matrem metallorum nomi¬
nant: & exinde sequitur, quod, cum & ipse ad aliquid
formatus siet, duplicem substantiam metallicam in se
contineat. Et primo quidem substantiam interioris lunae,
dein etiam solis, quod metallum alteri est dissimile. De
duabus istis substantiis Mercurius formatus est, quae spiri¬
tuali modo in illius corpore fouentur. Quamprimum
igitur Natura Mercurium illum de commemoratis istis
duobus spiritibus formauerit, tunc eosdem perfectos cor¬
poralesque reddere adlaborat. Cum vero duo isti spiri¬
tus adoleuerint, & duo spermata euigilauerint, tunc
propria sua corpora assumere desiderant, quo facto ipsu
mater, Mercurius, mori necessum habet: Qui, naturaliter
ita mortificatus, tunc sese non amplius, veluti antea fuit,
viuificum facere potis est.