508
234
AQUARIVM
lactabundi arrogantesque quidem quidam Chimici
obscuris verbis affirmare conantur, quod quis perfecta
& imperfecta corpora in currentem Mercurium trans¬
mutare debeat: verùm dolus anguisque in herba latet.
Verum equidem est, quod Mercurius imperfectum ali,
quod metallum, vtpote plumbum, vel stannum, consu¬
mat, &, absque labore, in quantitate multiplicet: ast eo
ipso perfectionem suam amittit, vt non amplius hac ra¬
tione siet Mercurius: Sin vero per artem mortificaretur,
vt non magis sese viuificum facere posset, tunc in rem a¬
liam transmutaretur, quemadmodum in Cinnabari, vel
sublimato fieri solet. Quando enim arte coagulatur, si¬
ue nunc illud tardius, vel citius fiat, tunc duo ipsius cor¬
pora fixatum corpus non adsumunt, neque etiam illud
conseruatura essent, quemadmodum in terrae meatibus
videre est. Ne quis tamen heic erret, tunc aeque tam pa¬
rum à natura sub terra coagulari potest, ne fixatum gra¬
nùm proueniat, & à duobus spermatibus, non verum
aliquod germen proferat, quemadmodum in plumbi ve¬
nis conspicitur: Nulla siquidem istiusmodi vena est, vbi
non fixatum aliquod granum adpareat, auri & argenti,
videlicet, idque in substantia & alimentatione. Prima
Mercurij coagulatio minera plumbi, & quidem summe
idonea commodissimaque est, illum ad perfectionem
fixationemque perducendi. Quemadmodum enim an¬
tea dictum, minera plumbi non absque fixato grano auri
& argenti est, quae grana natura illuc sumministrat: ita
sese multiplicari potest, quo melius ad perfectionem
plenariamque virtutem perveniat, veluti ipse expertus
sum, atque pro certo illud & affirmare, & confirmare po¬
tero.