508
235
SAPIENTVM.
tero. Quam diu etiam suo in Mercurio, hoc est, à sua mi¬
nera non separatus, sed bene custoditus est, (omne siqui¬
dem metallum, quod adhuc in sua minera, illud est Mer¬
curius) tunc sese multiplicare potest, modo si à Mercurio
suo substantiam habere queat. Sin vero fixatum granum
ablatum, & à suo Mercurio, qui ipsius est minera, separa¬
tùm fuerit, tunc similis erit virescenti immaturo alicui
fructui in arbore, qui, flore sublato, fructus formatur, &
ex eo pomum fit. Sin autem immaturum illum fructum
aliquis decerperet, tunc prima illius formatio corrumpe¬
retur: Homo siquidem nullam habet scientiam, vt vide¬
licet substantiam, vel maturitatem largiatur, quemad¬
modum natura interior, dum fructus adhuc pendet de
arbore, & substantiam alimentationemque suam à natu¬
ra habere potest. Quamdiu igitur nunc maturitas ex¬
pectatur, tam diu etiam fructus saporem liquoremque
adtrahit, idque tam augmentando, quam alimentando,
donec ad perfectam maturitatem perueniat.
Simili etiam modo cum auro comparatum est. Si enim
à natura granum factùm, & ad Mercurium suum reda¬
ctum fuerit, tunc etiam ab eadem illa cottidie incessabi¬
lique modo; sustentatur, in perfectum suum Mercurium,
quomodo in se ipso est, redigitur: expectandum dein est,
donec à Mercurio suo substantiam aliquam sortiatur, non
secus ac ab arborum fructibus fieri solet. Quemadmodum
enim Mercurius tam perfectorum, quam etiam imperfe¬
ctorum, metallorum arbor est: ita quoque etiam illa nul¬
lam aliunde alimentationem habere possunt, quàm à so¬
lo suo Mercurio. Si itaque fortassis a Mercurio fructus
colligere volueris, qui splendens lucensque Sol, & Luna
est,
Gg 2