508
236
AQVARIVM
est, si fiat, vt forsitan non procul à se inuicem sejunctae si¬
ent, ita tamen vt id absque longiore mora fiat: tunc ne
cogites, vt, veluti Natura ab initio fecit, illa iterum con¬
jungere, multiplicare, atque, sine immutatione, augmen¬
tare possis. Si enim metalla à minera sua separata sunt,
tunc illa, non secus ac minores nimis mature decerpti
atborum fructus, qui numquam ad justam suam magni¬
tudinem perfectionemque perueniunt, deprehendun¬
tur. Similiter, & per naturam, ipsamque experientiam,
de arborum fructibus notum est, quod si malum, vel pi¬
rum, semel ab arbore decerpatur, magna tum siet stulti¬
tia, si quis illud denuo ad arborem figere, & hoc modo
fructus illius maturitatem expectare conetur. Quo ma¬
gis enim, vti similiter experientia testatur, manibus cir¬
cumuoluatur, tanto magis citiusque marcessit. Et eodem
modo etiam res cùm metallis sese habet. Nam si quis
vulgare aurum metallicum & argentum sumere, atque
ambo ista metalla in Mercurium redigere conaretur, is
omnino stultesceret. Heic enim nulla ars subtilis repe¬
rienda esset, qua quis seipsum non deciperet, licet etiam
multifariis aquis, caementis, aut id genus infinitis rebus
aliis, quae singulae commemorari nequeunt, vteretur:
assidue à scopo aberraret, ipsique idem contingeret,
quod illis, qui immaturos fructus decerpere, eos demque
deiniterum ad stirpem alligare velint. Quamuis veri a¬
liquot Philosophi recte beneque dixerint, si Sol, atque
Luna, per rectum Mercurium rite conjungantur, quod
tum omnia alia imperfecta metalla perfecta reddant: qua¬
tamen in re vt plurimi homines à scopo aberrant, qui ni¬
hil aliud in terra habent, quàm tria ista, vegetabilia, ani¬
malia,