508
245
POstquam hactenus, perdilecte amice &
frater, multae seductiones simplicioribus,
in celebri arte Chimica, per pseudo-chy¬
micos quosdam propositae fuerint, quo¬
rum scripta tamen aliud nihil sunt, quam
merae imposturae & mendacia, quamuis
dicti modo simplicij, qui magnum id esse aestumant, men¬
dacis istis plus iusto credant, in labore vlterius progre¬
diantur, eo ipso tamen in difficiles labores, ingentesque
molestias seipsos conijciant: Ex sinistro maloque intelle¬
ctu siquidem quod inceptum est, id numquam ad lauda¬
bilem aliquem finem perduci poterit. Quocirca majo¬
rem sane hominum partem, qui hodierno nostro tempo¬
re ad eximiam istam artem Chimicam sese conferunt,
falsos processus Chimicos venari spectas, certo sibi per¬
suadentes, sese illic veram rectamque artem inuenisse,
quae tamen absque parabolis nullis in libris describitur:
sed, vice versa, multae falsae R. satis superque inueniun¬
tur, quas etiam falsi homines nequam excogitarunt, qui
ipsi de veritate nihil praesciuerunt: ideoque etiam de ea
veri nihil scribere potuerunt, & tam Lector, quam Scri¬
ptor, aeque tam multum simul intellexerunt, quid vide¬
licet ad naturam pertineret. Si enim Scriptores naturae
requisita resciuissent, numquam tam inconformes con¬
fusiones atque R. scribere, vel easdem falsa sua sublima¬
tione, calcinatione, distillatione, solutione, coagulati¬
one, fi¬
Hh 3