246
AQUARIVM
one,
fictaque
putrefactione
atque
Corruptione
tueri
co¬
nati
fuissent:
quemadmodum
illud
apud
rerum
imperi¬
tos
cottidie
videre
est,
qui
falsa
sua
inquinatione
omnia
sua
bona
dilapidant:
id
quod
omne
per
pseudo
libros
chimicos
fit,
qui
de
falsis
regiminibus,
naturae
minime
conformibus,
falso
docere
solent.
Istiusmodi
inutilibus,
minusque
necessariis
cum
Pro¬
cessibus
veris
Chimicis
nihil
omnino
quicquam
interce¬
dit
commercij,
sed
reuerendam
illi
Naturam
sequuntur,
quemadmodum
ea
illud
in
terrae
venis
comparat,
idque
absque
solutione,
coagulatione,
putrefactione,
quod
ta¬
men
in
seipso
admodum
simplex
est.
Considera
enim
&
perpende
tecum,
obsecro,
mi
amice,
tot
instrumenta,
a¬
lembicos,
Retorturas,
vitra
circularia
&
sublimatoria,
diuersimodos
ignes,
variasque
materias,
num
videlicet
in
terrae
venis
reperiantur,
in
qua
metalla
virent
atque
crescunt,
&
an
natura
in
ipsis,
iam
modo
dictis,
terrae
ve¬
nis
tot
diuersosque
alembicos,
vel
vitra,
totque
materi¬
as,
vtpote
atramentum
sutorium,
sal,
arsenicum,
Mercu¬
rium,
sulphur,
aliasque
ridiculas
ineptias,
quae
heic
stu¬
dio
sicco
pede
praetereuntur,
vsurpet,
quemadmodum
Chimici
iisdem
vtuntur,
quibus
&
tempus,
&
fortunas
suas
praepostero
prorsus
modo
turpiter
amittunt:
eapro¬
pter
etiam
haud
immerito
rerum
imperiti
illi
appellandi¬
sunt,
cum
cottidie
in
Chimia
sesc
exerceant,
&
nihilomi¬
nus
tamen
turpibus
suis
solutionibus,
coagulationibus,
distillationibus,
putrefactionibus,
&
id
genus
aliis
nulli¬
us
pretij
friuolisque
rebus
perseuerent,
atque
ita
tempus
fortunasque
suas,
vti
diximus,
temere
insumant,
cum
na¬
tura
tam
simplex
siet,
laboremque
suum
itidem
simpli¬
citer