508
247
SAPIENTVM.
citer absoluat. Quid prodest igitur nobis tanta pseudo¬
chimicorum foeda defraudatio, & labor laboriosissimus,
quae tamen omnia à veris artificibus promera stultitia ae¬
stumantur: immo cottidie ab iisdem ludibrio habentur,
quod oculos suos melius non aperiant, sed in Sophisma¬
tibus istis pertinaciter perseuerent, in quibus & immo¬
rari & denique etiam omnino mori ipsos oportet, cum
nihil amplius, quam sophisticos istiusmodi libros, inqui¬
rere & legere satagunt. Omneis igitur ipsorum actiones
sophisticae, non Philosophicae sunt, eapropter etiam ad
nullam artem vel veritatem peruenire possunt.
Hoc autem nunc vere tibi affirmatum volo, quàm diu¬
mendacia, non autem artem philosophicam amaueris,
tam diu etiam tibi veritas non reuelabitur: quamuis et¬
iam & ipse in Sophisticis istiusmodi regiminibus perse¬
uerauerim, & in sublimando, distillando, calcinando,
circulando laborauerim, nec quibusdam etiam substan¬
tis, vtpote vrinae, sali, atramento sutorio, alumini etc. pe¬
percerim. In crine, vino, ouis, ossibus, & omnis generis
herbis quoque vario labore me excruciaui, & Arsenicum,
& Mercurium cum sulphure tentaui, omnia mineralia &
metalla probaui, per fortes aquas, & lixiuia, illa attigi, id¬
que soluendo atque coagulando: in amalgamando &
praecipitando me exercui, & nihilominus tamen nullam
exinde voluptatem & laetitiam caepi: Quintae essentiae
multum fideram, verùm & heic quoque me deceptum
deprehendi.
Quamobrem, dilecte frater, te diligentissime moneo,
vt, si in tam eximiam artem, aliquid inquirendi, te recipe¬
re velis, in sophisticum in ordinarium regimen sublima¬
tionis