508
250
AQUARIVM
ne tot nomina excogitauerint, & tot falsa regimina, ad
seducendos homines, instituerint. Illa diuersimoda no¬
mina vero vnicae huic substantiae ideo imposuerunt; ne
quisquam animaduerteret, quid tamen esset, quo ex (per
diuinam gratiam) tot eximiae praestantesque res compa¬
rarentur. Primo illud Mercurium nostrum nuncupant, per quem
nihil aliud intellexerunt, quam humiditatem, quae paulu¬
lum sese cum igne vnire coepit, & ita cum Mercurius comparata
fuit. Et sulphur nostrum quoque appellarunt, quod tamen
aliud nihil est, quàm ipse ignis, qui sub aqua, vel humidi¬
tate, occultus latitat, & ab aqua, ad summum eius gra¬
dum quoque, coquitur. Praeterea etiam illud Hyle, hoc
est, rerum omnium principium, dictum ideo fuit, quod
res omneis primum ex aqua & igne generentur. Ad alia
nomina, Auripigmentum, Arsenicum, Marcasita etc.
quod attinet, illa non à Philosophis sed ab imperitis ver¬
beronibus & sophistis, qui ipsam veritatem ignorarunt,
excogitata sunt. Missos itaque istiusmodi impostores
imposterum facito, & saltim naturam imiteris, quae sim¬
plicem dumtaxat coctionem requirit: & hoc modo nul¬
lus te decipiet.
Sin itaque nunc non adeo deceptus, & naturam paulo
altius perpendere velis, absque omni dubio tum tibi fa¬
cile reuocabis in memoriam, quid tamen illa materia si¬
et, qua ex creaturae metallicae progenerentur. Antè om¬
nia tamen naturam metallicam, cur Sol, Luna, Venus,
Mars, Iupiter, & Saturnus, omnia metalla, & qualis eo¬
rumdem origo siet, recte cognoscere te oporret. Indubi¬
tato quoque nosse necessum habes, quod omneis res
creatae tria in nomina distributa sient, vtpote vegetabi¬
lia,