508
249
SAPIENTVM.
quod tamen falso, ex mero odio & inuidia, ab ipsis exco¬
gitatum est, vt hac ratione imitatores à vera arte dedu¬
cerent, & extremae inopiae in voluerent. Id quod coram
Deo difficilime excusabunt, dum parùm considerarunt,
quid Christus dicat: DILIGAS PROXIMVM TV¬
VM, AC TEIPSVM. Veritatem pedibus suis concul¬
carunt, eidemque mendacia supposuerunt, quae mirum
in modum exornarunt, ingentesque de illa libros con¬
scripserunt, quasi res esset seria, vt metalla corrigantur.
cum tamen dumtaxat simplex aliqua siet coctio.
Quam diu namque coquis, tam diu etiam putrificas, &
substantia putrefactioni fit obnoxia, instar frumenti,
quod terrae iniectum, per calorem Solis in ipsa terra con¬
seruatur, perque naturalem pluuiam primum putrescere ne¬
cessum habet, antequam de eo noui aliquid crescat: Il¬
lud putrefactionem & solutionem appellarunt. Ita & tu
quoque in coctione sublimas: Correctionem siquidem
substantiae sublimationem & multiplicationem, quo sim¬
pliciores melius fallerent, nominarunt. Pari quoque mo¬
do etiam coagulas: Namdum humiditas in naturam
ignis commutatur, adeo vt igni queat resistere, neque
aut consumitur, vel per fumum euanescit, id tunc coa¬
gulationem nominant. In coctione circulantur Philo¬
sophi, in ea enim ignis cum aqua vnitur, ne ignis omnino
comburatur, veluti cottidie videmus, quod videlicet a¬
qua res omneis, quam diu aqua in promptu est, ab incendio
tueatur. Similiter & aqua in coctione ignis curam habet
seque cum igne vnit, vt omnino purus ignis fiat, & ita à
veteribus circulatio vel conjunctio dicta fuit.
Et hac ratione vides, quomodo de simplici ista coctio¬
ne tot
Ii