508
252
AQVARIVM
diem tot diuersis, Naturae contrariis, substantiis sese ex¬
cruciant, quae tamen ad artem minus sunt idoneae, non
secus ac si cornu, lignum, vel lapidem serere conarer, &
ex messe naturale frumentum sperarem: cum tamen fieri o¬
mnino nequeat vt ex omnis generis substantiis, quotquot
etiam excogitari possint, solem & Lunam facere queat,
sed ex sola naturarum essentia, à qua res omneis origi¬
nem suam sortiuntur, & postmodum per diuersas coctio¬
nes in diuersas substantias sese distribuunt. Et hoc modo
res quaelibet etiam peculiarem suam in Naturis coctio¬
nem habet. Quocirca, si ad veram Chimiae artem perue¬
nire velimus, laborandum nobis est, non secus ac Natura¬
ipsa in terrae venis laborem suum perficit.
Veteres, praeterea, multorum colorum mentionem
fecerunt, vtpote nigri, albi, citrini, denique rubri, viridis
aliorumque colorum, quod tamen aliud nihil, quàm me¬
ra impostura est, qua te seducunt, vt ad alias vias natura¬
les te conferre, atque ita in ignorantia haerere necessum
habeas. Veterum enim quidam subtiles admodum fuc¬
runt, & vnice in eo adlaborarunt, vt sermones sententi¬
asque suas tot verbis allegoricis exornare possent, quo
plebei ipsorum intentiones non tam facile possent com¬
prehendere.
Quamobrem te iterum atque iterum, tamquam fide¬
lis amicus, exhortor, nete seduci patiaris, cum de nigro
colore dicant, tu itidem nigram substantiam habere vel
sumere necessum habeas, vel vt materia ipso in labore ni¬
gra, alba, & rubra fiat. Sed ideo nigri mentionem fece¬
runt, quod essentia, primo sub initio, candente corporali
aliquo cum igne sese misceat, quo facto liquor ab essen¬
tia,