508
267
SAPIENTVM.
retur, & dein eadem in specie iterum coagularetur, in
qua antea exstitit, nec vlla itidem humiditas cum perfe¬
ctorum metallorum humiditate, vel liquore, conjungi e¬
potest, vt illis nocere, vel illa corrumpere posset, quem¬
admodum in perfectorum metallorum liquore fieri so¬
let. Minime igitur est necessarium, vt tantùm desudes,
teque tantopere excrucies, etiamsi essentia cum suo li¬
quore nulla in re coctioni vicinior, quàm aeque in metallis.
Vnde etiam Veteres dixere, quod in nulla re sulphur
esset, quam in metallis & iccirco liquorem metallicum
argentum viuum nuncuparunt: Id quod sane parùm in¬
ter est, qualiacumque etiam illi nomina impertiant: nihil
siquidem est aliud, quàm extensa aquila, vel elementaris
ignis cum elementari suo liquore, qui, vti dictum, cum
suo igne per naturalem coctionem necessario conjun¬
gendus est, donec ambo indiuisibiles sient. Liquor enim
ignem à combustione tutatur, vt ambo constantes mane¬
ant, & in vulgari igne perseuerent. Et illud Veteres Elixir
nominarunt, id quod tantùm est, quantum coctus aliquis
ignis, in quo itidem bene loquuti sunt, eidemque rectum
nomen indiderunt: per coctionem siquidem perficitur,
& plane coquitur, quod antea adhuc crudum atque in¬
coctum erat. Hoc omnino coctum illud est, quod im¬
perfecta metalla frangit, & ideo denudat, quod coram i¬
gne consistere nequeant.
In coctione igitur operam adhibere te neutiquam poe¬
niteat, cum omneis isti labores, circa quos Chimici oc¬
cupati sunt, per solam simplicemque istam coctionem per¬
ficiantur: per coctionem purificatur, sublimatur, & solui¬
tur, atque adeo res omneis per solam coctionem fiunt.
Suaden¬
Ll 2