508
266
AQVARIVM
sentia vera siet materia, quam, per naturalem aliquam
coctionem, ab infimo, ad summum usque gradum, exal¬
tari oportet, & pro viris peritis, remque melius intelli¬
gentibus, haud sinistre dixerint: nihilominus tamen re¬
rum ignaris illud est seductio, cùm ex Veterum libris
coniectando tantum assequuti fuerint, quod ex metallis
sumi oporteat: dein vero tamdiu quis sese excruciare &
laborare necessum habeat, donec ad perfectionem suam
perueniat. Illud vero aeque sophisticum, & in vijs errone¬
is ambulare est. Metallica siquidem essentia à perfectis
metallis absque damno minime separari potest, vtpote, si¬
per ignem separanda esset, tunc liquor euocaret, & es¬
sentia, cùm ipsa terra, combureretur. Sin etiam imperfe¬
ctorum metallorum essentiam per aquas fortes, arseni¬
cam, aquam vitae, vel lixiuium, separare conaretur, tunc
essentia cum liquore suo, per peregrinam humiditatem,
illud minime toleratura esset, sed corrumperetur: metal¬
lica enim natura peregrini nihil affectat, neque etiam il¬
lud sustinere potest, sed si forsitan aliquid peregrini cum
metallico liquore sese conjungat, tunc iam iam ex gradu
suo recessit, ex metallica essentia euanuit, & in Sophisti¬
cùm Ordinem collocata est: Id quod tibi, summopere
praecauendum erit.
Si praeterea, metallicam quoque essentiam per vllam
vnicam viam à perfectis metallis separare volueris, id ae¬
que tibi foret impossibile: cum liquor cum elementari
suo igne perfecte coctus, & per coctionem cùm terra ita
vnitus siet, vt neque ab igne, vel aqua, separari queat. Et
licet quoque eamdem essentiam per aquam sejungere
conateris, nihilominus tamen essentia cum terra solue¬
retur,