508
265
SAPIENTVM.
runt: Nigrescere primum te oportet, antequam albe¬
scas: dein prius albescas, priusquam rubrefacias. Rubre¬
factio autem intelligenda est, plenarie & perfecte facere,
quemadmodum Sol & Luna, ambo ista praestantia me¬
talla, per coctionem, perfecta reddita, illorum essentia
cum liquore omnino vnita, & simul omnia meri ignes
reddita, atque à Veteribus rubrefactiones appellatae fue¬
runt.
Et ea ipsa de caussa, dilecte amice, atque frater, ne Ve¬
terum sat corrupte scripti libri te in errorem conijciant,
sed simpliciter metallicam naturam fundamentaliter
cognoscere discito, & tunc Veterum colloquia facilime
intelliges, nec, cum caeteris Chimicis, hinc inde circum¬
spicies, qui ex Veterum sententijs intelligunt, vel sibi sal¬
tim persuadent, quod substantia sumenda, quae tam diu
putrefacienda atque dissoluenda siet, donec materia ni¬
grescat: Quo facto eandem denuo abluendam, calci¬
nandam, & elaborandam esse, donec nigredo euanescat,
& albescere incipiat, ignisque tam longo itidem tempo¬
re augendus, ac tamdiu calcinandum, laborandumue
donec materia rubrescat, qui tamen omnino falsus, non
Philosophicus, sed mere sophisticus labor est. Ita nunc
omneis Veterum Philosophorum sententiae pro ordine
sophistico à rerum imperitis habentur: id quod sane Ve¬
teres haud illibenter intellexerunt, & ea ipsa de caussa
adeo occulte scripserunt & loquuti sunt, vt quisquam
ipsorum veram mentem vix assequi potuerit. Omneis e¬
quidem ad metalla monstrant & Mercurij atque Sul¬
phuris crebram mentionem faciunt, sed illa omnia sal¬
tim seductionis gratia. Et quamuis etiam metallica es¬
sentia
Ll