508
275
MVNDI.
probum, mansuetum, fidelemque sese exhibet, & diuina
praecepta, quantum equidem ex humanae naturae imbe¬
cillitate fieri potest, per Dei largitionem benedictio¬
nemque, seruet: Deus namque, per spiritum suum, sum¬
mum istum thesaurum nulli mortalium largitur, nisi sim¬
plicibus, beniuolis, probisque hominibus, qui tam sum¬
ma pretiosaque dona diuina vere agnoscunt, & iisdem,
contra ipsorum animarum salutem, atque beatitudinem
minime abutuntur: Illud enim donum, vti dictum, om¬
neis terrenos thesauros superat, S. Spiritus donum, &
perfectum Dei beneficium est, quod à patre luminis pro¬
manat: Et qui artem istam consequutus est, is sapienti
am à Deo impetrauit, & rogauit, quod non dumtaxat au¬
rum, argentum, & mundi hujus gazas impetrauerit, sed
etiam plenariam valetudinem, vitam longaeuam, &,
quod multo magis est, vt ipsa veritate sese soletur, ani¬
mam suam consoletur, vere eo ipso depingat, & praefigu¬
ret, saluificam acerbam passionem & mortem Domini
atque seruatoris nostri IESV CHRISTI, eiusdem de¬
scensum ad inferos, tertij diei clarificationem sanctissi¬
mae resurrectionis, victoriae & triumphi sui contra omnia
peccata, mortem, Diabolum, & infernùm, cujus victoriae
ergo etiam omne, quòd spiritum habet, exultare, & ex¬
inde solatium capere debet.
Verum enimuero nunc tibi Iesu Christi exemplum
praefigurabo, quomodo videlicet humanitas, & diuini¬
tas, tam mirabiliter inter se inuicem incorporatae con¬
clusaeque fuerint. Anima & corpus Christi, ac diuinitas
tam mirabili modo vnitae, & conjunctae erant, vt etiam in
aeternum, nunc & semper, separari nequeant, nihilomi¬
nus
Mm 2