508
278
GLORIA
imitator esse volueris, iccirco scias quod illa primo no¬
stro Parenti Adamo, in paradyso, post creationem illius,
à Deo tradita fuerit: veridica namque est multarum re¬
rum arcanarum, & mysteriorum, quae tibi corporis vitae¬
que tuae vanitatem indicauit, idque iterum in aeternae
tuae salutis solatium: Deus siquidem Omnipotens tam
mirabilia dona Naturae indidit, vt homo vix credere illud
valeat: Nam beneplacitum habet in creaturis irrationa¬
bilibus, & quamlibet, juxta speciem suam, immarcessibi¬
libus virtutibus viribusque exornauit, quanto magis au¬
tem nobis, visu, auditu, ratione, & cogitationibus, mira¬
cula & mysteria diuina cognoscenda dedit? Rogo igitur
te in omnibus tuis actionibus prudenter agas, non properes,
nec vlli mortalium arcana tua reueles, nisi ille fidelis a¬
mator, pius, syncerus, & misericors siet, quemadmodum
à Veteribus Philosophis idem factum est, qui artem & sa¬
pientiam hancce, inspiratione spiritus S. agnouerunt, &
possibilem illam esse credas, eorum gratia, qui credere
nolunt, quod IESVS CHRISTVS redemptor noster,
ab Omnipotente Patre suo coelesti exierit, & à pura Ma¬
ria virgine natus fuerit. Iuxta illud Deum, ob spiritus sui
S. largitionem, rogato, vt te illuminet, intellectum tuùm
acuat, oculos tuos aperiat, vt interno corde agnoscere
atque intelligere queas ingentem istam sapientiam, quae
in idonea ista arte latitat, & in aeternum à nullo artifice in
Scriptis suis exprimi potuit. Multa namque in Natura
occultata sunt, quae non omnia humano intellectu com¬
prehensa, vel intellecta sunt. Esto itaque doctrinae meae
morigerus & diuinam gratiam clementiamque implo¬
rato, tunc in Dei laudem, tui, proximique tui correctio¬
nem,