508
279
MVNDI.
nem, loetum principium, felicemque exoptatumque fi¬
nem, heic, & aeternum consequeris. In super: Cibato fa¬
melicos: potato sitibundos: vestito nudos: consolato
perturbatos: visitato aegrotos: & captiuos: & habebis,
quod desideraueris.
Robertus Vallensis Rugl.
"Spiritus est intus, subito talem accipe, namque
Non properans, corpus diuidere arte potes.
Simpliciter feces terrae disiunge vapore
Hoc facto, addatur frigida fontis aqua.
Tali conspergas has sedulitate frequenti,
Tunc verum Elixir totius artis habes."
EXHORTATIO ET INFORMATIO
ADOMNEIS ARTIS HVIVS AMATORES,
qua in sese, tamquam in speculo, intueri poterunt, quid
in fundamento artis vsurpatum, & essentiale, an quoque
possibile, nec ne, siet, vt ad veram artem per¬
ueniatur, & quomodo cum ea res
sese habeant.
OMneis & singulos, praesertim vero perdilectos meos
liberos, nunc heic, absque omni fuco, fideliter volo
admonitos, vt videlicet ab omnibus phantasmatibus abs¬
tineant, & eosdem, illarum rerum gratia, auxiliante di¬
uina gratia, diligenter informabo.
Primo, vos rogatos; & fideliter admonitos volo, vt
cumprimis vobis à vulgari plebeiorum Alchimia cauea¬
tis. Tantum siquidem expertus sum, vt nemini velim
consu¬