508
280
GLORIA
consulere; vt operi isti manum admoueat, eo quod haec
ars adeo occultata siet, vt nemo mortalium in terris illam
reperire queat, nisi Sol & Luna congrediantur. Mei filij
intelligitis ne ista, tunc ad veram artem peruenire pote¬
ritis, sin minus, numquam vobis ad illam dabitur acces¬
sio. Adhaec sciatis, quod non magis quàm vna res in toto
mundo siet, qua ex ars nostra conficitur: eapropter om¬
nia particularia, pars cum parte coagulationes, augmen¬
tationes, & id genus alia, omnino falsae, mentitae, & per¬
ditae res sunt: & si in arte laborare, soluere, coagulare,
putrefacere, destillare, augmentare, albificare, corrum¬
pere etc. omneisque species praeparare nosses, & tamen
artem laboris, rectamque rem ignorares, tunc num
quam ad artem istam peruenires: ars enim ista tam
est bona atque nobilis, vt nemo illius fiat particeps, nisi à
Deo detur, vel à perito magistro monstretur atque do¬
ceatur, & tantus thesaurus est, quem totus mundus per¬
soluere nequit: Quamobrem, mei filij, ne vos seduci, aut
decipi patiamini vt artem laboretis, priusquam sciatis,
quid illud siet, in quo laborare velitis. Etiamsi quoque
rem rectam cognosceretis, & tamen praeparationem illi¬
us ignoraretis, nihilominus tamen illius cognitio vobis
est inutilis: res ista, praeterea, in vniuerso terrarum orbe,
in vel super terram, reperiri nequit, quamuis tamen in¬
ueniri queat, nec in vllo aliquo metallo, terrenis, vel cre¬
scibilibus rebus, ita perceptibilis est: in nullo quoque ar¬
gento vel auro est, sed est praeparata, quàm bene fieri, nec
tamen melior sieri potest, quàm quomodo à Deo per na¬
turam creata est. Ad tincturam quoque praeparari ne¬
quit; sed tincturam istam illi dari oportet, ideo ars nostra
non