508
282
GLORIA
aqua est, neque etiam aquae speciem vel naturam habet,
& tamen aqua est. Terra est, nullamque terrae speciem
vel naturam habet, nec tamen terra, sed res separata est.
ALIA REVERENDI NOSTRI
lapidis cognitio.
PHilosophus senior inquit: Lapis noster sacra rupes no¬
minatur, & quadrifariam digesta, vel significata est.
Primo in terram: Secundo, in accretionem suam: Ter¬
tio, per ignem: Quarto per ignis flammam separata est.
Si quis igitur solutionem, & salem, illius extrahere, &
perfectam illius coagulationem norit, is Philosophorum
arcana nouit. Quocirca si sal albescat, & pingue appare¬
at, tunc tingit. Tres sunt res in arcano Philosophorum,
vel in arte nostra. Primo, transmutatio totius rei in sal
vnùm est. Secundo, illud est, quod tria corpora subtilia
incomprehensibilia reddantur: Tertio, totius solutionis
repetitio totius rei. Mi fili si res istas nosti, tunc diligen¬
ter laborato: Si autem non intelligis, tunc manum de
trahe: non est enim magis, quam res vna, etiamsi centum
librorum millia ea de re scripta fuerint, ideo quod ars ista
istiusmodi thesaurus siet, quem ipsi vniuersus mundus
compensare nequit, & tamen saltim res vna est, qua ex
ars laboratur. Ideo occulte scripta est, quamuis publice
nominetur, & omnibus hominibus nota est. Si autem in
mundo ad omnium manus perueniret, tunc nemo labo¬
raturus, nec tanti etiam aestumaturus esset: Nec praeter¬
ea, ipse DEVS concedit, vt tantum bonum singuli ha¬
beant: quocirca etiam minime conuenit, vt, absque oc¬
cultan¬