508
283
MVNDI.
cultando, nominetur, vel scribatur. Si igitur DEVS ali¬
cui gratiam illam dederit, is eam etiam intelligat: & re¬
vera illud mundo videtur impossibile, qui vero illud a¬
mant, illi pro hominibus nequam, & verberonibus ple¬
rumque aestumantur: quodque idem viri Doctissimi,
vtpote Doctores, & alij, reperire nequeant, in caussa est,
quod numquam ad rem istam intenti sient, quamuis e¬
amdem cortidie prae oculis suis habeant, nihilominus ta¬
men illi fidem nullam tribuunt, quod videlicet tantam
in se virtutem habeat: Ipsis quoque nemo illud persua¬
dere potest, dum naturam, intellectumque suum sequun¬
tur: iccirco etiam illud, nimia prae sapientia, reperire
possunt, quum captum ipsorum transcendat, Dei opus si¬
et, & natura siet, & per naturam operetur. Quocirca
rerum imperiti permanent.
ALIA BENEDICTI NOSTRI
lapidis cognitio.
PHilosophus Morienus ait, & lapidem nostrum aquam
nuncupat, in quo sane nullum scripsit mendacium:
ò aquam in acerba specie, quae tu elementa conseruas! ô
naturam vicinitatis, quae tu naturam soluisl ô naturam
optumam, quae tu naturam ipsum superasl ô naturam
maxumam, quae tu purificationem conjungisl ô flexibi¬
lem curuamque naturam, quae tu naturam exaltas cum
lumine coronata & nata es, & quae tu quatuor elementa
in te ipsa conseruas, & quinta essentia ex te orta est: illius
simplices simplicatis gaudent, quod natura concepta, ac¬
cumulatio ante accumulationem, ignota hominum pro¬
posito,
Nn 2