508
MVNDI.
285
Philosophus ille bene exclamare potuit: ò aquam in a¬
mara acerbaque specie! Durum enim difficileque cuiuis fit,
vt fontem illum inueniat: Qui autem illum nouit, is facile,
absque omni sumptu, labore, & molestia illum reperire
poterit. Aqua illa à natura sua amara atque acerba est,
adeo vt eadem illa nemo frui queat: iccirco etiam par¬
uus illius vsus est: itaque Philosophus benedicere potu¬
it: ô vilem ab omnibus aestumatam aquam, ob cujus vili¬
tatem curuitatemque, à qua detinetur, nemo ad artem
peruenire, vel ingentem eiusdem virtutem animaduertere
potis est: omnia siquidem quatuor elementa in illa quasi
occultata sunt: Iccirco naturam illa soluit, & conseruat
conjungitque ipsam, adeo vt nulla res in terra illud facere
possit, quam quae à Deo creata est: vtque lapidis illius na¬
turam speciemque, & quid ille siet, cognoscere possis, ea¬
propter obseruato, quod ille aquosa siet species, & ex a¬
qua lapis, ex lapide iterum aqua, atque tamdem medici¬
na exinde fiat: licet etiam lapidem, non vero illius prae¬
parationem noueris, tunc illius cognitio tibi nihil prode¬
rit, non secus ac si rectum laborem, nec tamen verum la¬
pidem nosses, tunc sapientia tua nulla & amissa esset: ic¬
circo Deum, pro ista experientia, & laudabimus, ei¬
demque grates debitas persoluemus.
DE THESAVRO ET TINCTVRA.
SI itaque tantos in labore tuo progressus feceris, & ru¬
brum consequutus fueris, sciendum tibi porro est,
quod thesaurum habeas quem totus mundùs persoluere
non poterit. Illud namque omnia metalla in verùm au¬
rum
Nn 3