508
289
MVNDI.
enim, in toto terrarum Orbe, Lapis inuenitur, qui majo¬
rem habeat efficaciam, quàm aeque hicce noster Lapis, &
nullus terrae filius veram artem reperire potest, absque
isto lapide. Benedictus Deus in coelo siet, qui artem hanc
in Sale creauit, omnesque res fluxibiles libenter transe¬
unt: Quinta est essentia supra res omneis, & in creaturis
omnibus. Summus DEVS à coelo non dumtaxat bene
dixit creaturis hac ratione, sed laus, praestantia, potentia,
atque sapientia in Sale etiam cognoscendae sunt: Qui
soluere & coagulare potest, is arcana artis hujus bene no¬
uit. Sal autem reperitur in nobili quodam Sale, & in re¬
bus omnibus: Quocirca veteres Philosophi illud vulgarem
Lunam appellarunt: Omnes namque homines illius indigentes
sunt: & si ditescere volueris, tuc praeparato Sal vt dulce fiat.
Si spiritus in illo coquantur, tunc exinde justificantur, &
nullum aliud sal tam constans est, quod animam magis fi¬
gat, & non in igne fugax siet: Sal terrae est anima, omneis
res siquidem coagulat, de media terra est, destructa terra,
& nulla res in terra est tincturae similis. Sal enim fluxibile, se¬
se, pro cujusuis lubitu, tractari patitur, Rebis appellatur,
lapis, Sal, vnum corpus, & res vilis proiectaque est, & tamen
purificat corpora, eadem restituit, clauis ad vniuersam ar¬
tem, atque res omneis, quae de terrae rebus singulis expe¬
tis, in illo inueniuntur, modo quod illius ingressum igno¬
retis, quitam altus magnusque, & prae omnibus pruden¬
tibus sapientibusque occultatus est: Si corpora ingre¬
diatur, tunc illa perfecte tingit. Quid igitur à Deo desi¬
deres, quàm sal hoc cum ingressu suo.
Equidem adhuc majus in Sale isto miraculum anim¬
aduertitur: Licet enim homo 1000000. annos viue¬
ret,
Oo