508
290
GLORIA
ret, nihilominus tamen satis mirari & initium, quomodo
id accidat, satis perpendere non posset, qua ratione vi¬
delicet tam nobilissimus thesaurus ex cinere vtatur, &
rursus in cinerem redigatur: In isto cinere est Sal, &
quanto magis cinis vratur, tanto magis cineris praebet:
Hoc obseruato, quod illud ex igne proueniat, & in ignem
redeat, quod ex terra prouenit. Et fateri omneis neces¬
sum habent, quod in Sale duo Sales sient, qui Mercurium
occidunt: hic sermo subtilissimus, hoc est Sulphur, &
radicosa humiditas, nascitur in terra subtilissima, & exin¬
de fit Philosophorum lapis, qui res omnes facit, dum
Philosophi scribunt, & inquiunt, fieri ex vna quadam re,
vna ex natura, & nullam rem peregrinam ad illam accedere.
Illa nunc res omni tempore reperitur rebus in omnibus,
apud omneis homines in vniuerso mundo, & in se quatu¬
or elementa complectitur. O rem hac in arte facilimam,
quod adeo stupidam & abiectam rem tot quaerant homi¬
nes, nec illam tamen pauci reperiant. Publice in libris
inuenitur, quod ars justa, & verax siet in re, & sal, suum¬
que ingressum praebeat. Pro quo beneficio & creatione
Deo laus & gloria, in sempiterna secula. Multa insuper
hac de re, iuxta sapientum dicta, qui multa de sale indigi¬
tant, seribenda essent: Sed heic vnicuique, quicquid le¬
gerit, suum relinquam iudicium, sed solummodo scri¬
bam de illius ingressu, fructu, vita, quomodo hortus ape¬
riendus, & rosae nobiles in agro suo conspiciendae sient,
qua ratione videlicet sese augeant, & milleplum fructum
ferant, & cadauer iterum manifestum reddatur, adque
immortalem vitam resuscitetur, vt imperfecta corpora
ingredi, illa purificare, & ad plenariam perfectionem re¬
ducere