508
301
MVNDI.
SEQVITVR NVNC TESTAMENTVM
meum, quod vobis, perdilectis meis filiis, ex inti¬
mis cordis mei penetralibus,
descripsi.
MEi artis hujus amatores, perdilecti mei filii, & Liberi
meae familiae, vobis, inquam, doctrinae, admonitio¬
nis, experientiae, & informationis gratia, hocce meum
Testamentum, ex charitate, conscriptum volo, vt quili¬
bet sciat testimonia artis hujus veritatis, & à quibus vo¬
bis cauere, quid sumere, & quomodo laborare debeatis,
atque quo pacto omneis Philosophorum sententias in¬
telligere queatis. Quemadmodùm enim Deus omnipo¬
tens res omneis ex siccitate, & humiditate creauit: ita
quoque haecce nostra ars per diuinam illius gratiam, na¬
scetur. Si quis igitur nunc primordium & cursum naturae
nouit, is intellectum artis nostrae iam habet. Qui vero il¬
lud ignorat, illi ars ista videtur impossibilis, quamuis tam
siet facilis veluti pinsere & cereuisiam coquere. Ita, jux¬
ta SS. Scripturae testimonium, fuit ab initio, vbi Deus per
diuinam suam prouidentiam, coelum & terram, secun¬
dum sapientiam, fieri voluit: nihil autem in promptu e¬
rat, quod singulare aliquod nomen haberet, quàm vnica
dumtaxat materia: illa non erat sicca, neque humida: non
erat terra, non aër, non ignis, non lux, neque etiam tene¬
brae, sed vna materia, vapori vel nebulae similis, vt neque
videri, aut tangi potuerit: illa vocabatur Hyle, sine pri¬
ma materia: Vbi enim res denuo ex nihilo fieri debet,
tunc illud nihilum vniri, & rem vnam fieri oportet,
ex
Pp 3