508
307
MVNDI.
aqua, non erat lucida, neque etiam tenebrosa, sed confu¬
sa erat commixtio, quae est HYLE.
SEQVITVR NVNC ALTERA,
huius libri, pars.
Primo sciendum est, postquam Deus omnipotens ab
initio, primum nostrum genitorem Adamum, vna
cùm omnibus coelenstibus terrenisque corporibus, in Pa¬
radysum collocasset, & de fructu arboris, siue mali, sub ae¬
ternae mortis poena, vesci prohibuisset, quod illo tempo¬
re, antequam Adam diuinum praeceptùm transgressus
esset, homo nulla prorsus re adhuc indiguerit, eo quod
immortalis adhuc esset: Quamprimum vero à prohibi¬
to fructu, boni malique agnitionis nimirum, participas¬
set, illico tunc etiam omnium mundi rerum indigens fa¬
ctus est, dum iussu diuino, per Angelum ex Paradyso in
exilium, immundum huncce mundum, fugatus, & nihil
amplius, quàm egestatem, calamitatem, morbum, tribu¬
lationem anxietatemque, & tamdem etiam amaram a¬
cerbamque mortem deportauit. Sin autem diuino prae¬
cepto morigerus fuisset, tunc tempus suum, vnum vide¬
licet annorum mille, in Paradyso vixisset, atque tùm ex¬
inde in coelum sublatus fuisset, quemadmodum etiam o¬
mneis sui generis homines. Verum ob inobedientiam
suam, Dei inclementiam erga se, posterosque suos, atque
adeo omneis totius terrarum orbis creaturas, concita¬
uit, qui omnis generis morbis ipsum, contra ipsius defe¬
ctus subinde visitauit: attamen, tamquam clemens &
misericors DEVS, iterum medicinam, & id genus alias
res
Qq 2