508
308
GLORIA
res nobilissimas, pro miserorum hominum diuersi modis
defectibus, ex mera gratia & clementia creauit, quibus
sese miseri isti mortales quandoque à morbis subleuare
& famem corporisque necessitatem, aliasque calamita¬
tes & angustias propellere possent, quemadmodum et¬
iam manifesta luce clarius, quod corporali cibo potuque¬
homo conseruetur.
Cùm igitur nunc homo omnis generis oneribus, mise¬
riis, & angustiis, ob innatum Adamo & Euae peccatum ori¬
ginale, onustus siet, iccirco etiam pater noster Adamus
vnùm annorum mille viuendo adsequi non potuit, licet
mille artes, quibus tùm à Deo dotatus erat, pro sapientia
sua nouisset. Si vero rerum virtutes, herbas, & medici¬
nam ignorasset, sed cognouisset (veluti per Dei gra¬
tiam cognouit) tunc amplius quadringentis, multo
minus nongentis annis, & vltra, victitasset. Cùm
autem postremo per suam medicinam in arte sese di¬
utius sustinere non potuisset: eapropter filium suum
Seth ante Paradysum, ad vitae lignum adferendum, mi¬
sit, quod illic etiam non corporali, sed spirituali modo
nactus est. Vltimo oleum misericordiae petiit, quo facto,
ipsi per Angelum jussu diuino impetrandi illius olei pro¬
missio facta & mox Oliuarum nuclei missi fuerunt, quos
dein Seth, à patris sui morte, post in Patriam reditum, ad
parentis sui tumulum plantauit, ex quibus postmodum
benedictum S. Crucis lignum creuit, in quo Dominus &
seruator noster Iesus Christus miseros nos homines, per
mortem atque passionem suam ab aeterna morte omni¬
busque peccatis liberauit, qui Christus, in S. sua humani¬
tate ipse arbor & lignum vitae fuit, nobisque nobilissimum
fructum