508
309
MVNDI.
fructum olei misericordiae, tamquam clemens, bonus, &
misericors Deus adquisiuit, quo Pater noster Adam, at¬
que adeo vniuersum genus humanùm (qui modo fidem
& confidentiam suam in Christi digitos collocat, Deo¬
que pro acceptis beneficiis gratus est) ad vitam aeternam
peruenire poterit. Cùm itaque per Adae lapsum tantae
miseriae, ineffabiles morbi, tam ipsis in hominibus, quàm
etiam pecoribus, circa omneis terrae fructus exstiterint:
eapropter iterum per bona dona, & diuinam per missio¬
nem Dei omnipotentis, medicinae, remedia, Elixir, &
Tincturae repertae, & excogitatae sunt, non dumtaxat ad
humana, sed etiam impura terrena metallica corpora
purificanda, ex quibus omnibus medicinis vna alteram
semper antecellit, quemadmodum Sol splendore suo o¬
mneis caeteras stellas longe superat: Quapropter multi
homines, ab Adami tempore, ad quartam Monarchiam
vsque, longo tempore, vnica ista Nobilissima Medicina,
lapideque benedicto, vitam suam bona salubrique in va¬
letudine sartam tectamque conseruarunt, & à morte
praeseruarunt. Illi autem qui tanta diuina dona, prae caeteris,
aliquanto melius cognouerunt, illorum, inqua, quidam tre¬
centos annos vixerunt, nonnulli quadringentos, aliqui quin¬
gentos, vtpote Adam, & quidam ex illius filiis, nongentos vel¬
uti Mathusalem, Noa, & vltra aliquid eiusdem liberi, vtpote
Bacham, Ilrehur, Kalix, Hermes, Geber, Albanus, Ortula¬
nus, Morienus, Alexander in Macedonia, Anaxagoras,
Pythagoras, & plures adhuc alij, qui nobilem istam benedicti
lapidis medicinam habuerunt, vsurparunt, & summo sub¬
silentio adseruarunt, nec indignis reuelarunt; qui ad ma¬
litiam suam illa abuterentur, quemadmodum Deus omni¬
bus.
Qq 3