508
332
GLORIA
est Sol, & Luna semen metallorum, atque Mercurius im¬
perfectorum corporum, cum Mercurio aurum & argen¬
tùm conjungitur atque copulatur vnam in fixationem, &
tùm altam tincturam habes, quàm pro arcano thesauro
conseruabis. Dioscorides, de hac Vrina puerorum vel
Philosophorum elegantem scripsit sermonem, quem pri¬
mam materiam metallorum appellat.
MERCVRIVS PHILOSOPHORVM QVID?
MErcurius aliud nihil est, quam aqua & Sal: Quae duo
elementa tam longo tempore simul in naturali ca¬
lore concocta sunt, & duo ista conjungit atque coagulat:
Quo factô, id tùm sicca aqua appellatur, quae non est hu¬
mida, neque humectat, & Mercurius nuncupatur, loquor
autem heic non de Mercurio crudo, sed de Mercurio,
quo stellae de firmamento in terram operantur vnum
corpus, quod vix est comprehensibile: Philosophi enim
dicunt de quinto elemento: Haec est virtus rerum ve¬
getabilium omnium, & suprema efficacia maturitatem
perfectionemque efficit: altera & infima Quinta Essentia quae in ter¬
ra est, & partim corporalis facta est in ipsa, semen auget
& multiplicat, quod juxta suam speciem, comprehendit,
& ex terra ita crescit: Et tum suprema Quinta Essentia
infimae venit auxilio, quae terrae grossitiem amouet, di¬
ctumque istud semen maturum reddit: Nam malas hu¬
miditates ex Quinta Essentia terrae exsiccat, hoc est, Mer¬
curius & Quinta Essentia Coeli, hoc est, Sulphur AEris: Ideo dicunt
Philosophi: Sulphur est induratio Mercurij, & hoc quidem
vere ita sese habet: Illa, praeterea, vxor & maritus est, &
heic