508
331
MVNDI.
bet, hoc est, Solis calore, vt ad maturitatem suam perue¬
niat. Idem etiam in nostra arte requiritur: Primum res
tuas, vel semen, praepara, quod serere volueris, hoc est,
tuam materiam puram facias, quemadmodum te docui,
& subsequens Turba etiam docet. Dein bona terra opus
habes, cui Mercurius & Sol tuus inserendi sunt, quae ab
omni impuritate bene purificata siet, absque purificata
namque tua terra, nulla seges fructum proferre potis est:
Quocirca ait Philosophus: Seminate segetem in foecun¬
dum agrum, qui per ignem viuùm praeparatus est, tunc
fructus fert multiplices.
Item, hoc in igni res omneis conclusae sunt, non secus
ac ardens Spiritus S. ignis à coelo descendebat, & per¬
transiit coelum & terram, humectauitque purificauitque
omneis creaturas foecundi tate, quamlibet, iuxta suam
speciem, & Naturam.
VRINA PVERORVM QVID SIT?
HEic vobis veram communicabo informationem, de
Vrina puerorum, & Philosophorum. Scias, quod spi¬
ritus è metallis extrahatur, hoc est, Vrina puerorum:
Sperma namque metallorum est, & origo metallorum:
Certo scitote, quod absque spermate ars in aeternum
non reperiatur, absque illo enim nulla fit Tinctura, ne¬
que alba, neque rubra, & vere ex Sole & Luna extracta:
Nam sulphur & Mercurius ex auro rubra, ex argento al¬
ba: Et hic est Mercurius ex Sole & Luna, qui omnem
Mercurium in imperfectis metallis fixat, & vulgarem
quoque Mercurium constantem reddit: Mercurius enim
est
Tt 2