508
350
GLORIA
summe celebramus omnipotentem creatorem, quod illum
eiusdemque miracula agnouerimus, ipsiusque fructum ad
vitae nostrae finem vsque perceperimus.
XLIX. SIROS: Corpus Philosophorum calcinatum
appellatur aeterna aqua, quae coagulat nostrum Mercu¬
rium perpetua cùm coagulatione: & si corpus purifica¬
tùm & solutum est, tunc tanta existit commixtio, vel con¬
junctio, quàm nullus vmquam ignis separare poterit.
L. NOHA vir ille Dei in sua tabula nos ita describit:
Mei liberi & fratres scitote, quod nullus amplius lapis in
mundo reperiatur, qui magis in se virtutis habeat, quàm
hic lapis: nemo mortalium in mundo veram artem inue¬
nire potest, sine hoc lapide. Benedictus sit Deus de coelo,
qui naturam creauit in Sale, immo in Sale Saxatili.
LI. MENALDES: Erebus naturalibus omnibus
ignis Philosophiae extrahi potest, qui quinta pars essentiae
nominatur: & illa natura & species est, vt in terra siet; &
in aqua, & in aere; & in igni: nullam praeterea caussam
corruptionis vel contrariam aliquam qualitatem habet.
LII. HERMES, in secunda sua tabula, ita scribit: Ci¬
nerem in secundo elemento dissoluite & coagulate in la¬
pidem, & hoc septies fiet: Quemadmodum enim Nae¬
man ex Syria sese septies in lordane lauabat, & exinde
tam bene purgabatur à lepra sua, tamquam alius homo
purus, ita quoque in hacce arte nostra idem faciundum
est, vtpote: calcionando, & soluendo, & tunc materies co¬
lores suos adsequuntur, eo altius, & altius. Item aquae si¬
mul omnia quatuor elementa occultata sunt, & hoc est
Draco, qui ciconias suas deuorat, terra deuorat aquam
suam.
LIII. NVN¬