508
362
GLORIA
Lunam, gemmas, Vniones etc. Itaque haud immerito num¬
mus nominatur [sic], & omnia, quae pro aliis nummis, adeoque
totius mundi diuitiis, comparari nequeunt, ea, inquam,
omnia, hocce pro nummo adquiruntur. Nuncupatur
quoque nummus ideo, quod ab ipsis Philosophis cuda¬
tur: sua enim signa, vel imagines, eidem ipsi impresse¬
runt, non secus ac Reges & Principes monetas suas si¬
gnari curant. Iccirco etiam NVMMVS PHILOSO¬
PHORVM vocatur, propria enim ipsorum est pecunia,
& propria, ab ipsis cusa, moneta.
Praeterea dum Philosophus ait: Coquite tam diu lapi¬
dem donec confringat, & soluite illum in aqua Lunae be¬
ne temperata. Illo innuit: Lapidem in se ipso tam diu co¬
quendum esse, donec in aquam conuertatur, hoc est, sol¬
uatur. Id quod per seipsum fit: Corpus namque voca¬
tur Luna, quamprimum in aquam commutatum siet, &
abstractus spiritus, tamquam destillata aqua, Sol appella¬
tur: Elementum aeris siquidem illic occultatum est, sed
corpus in propria sua aqua confringi oportet, vtpote in
seipso dissolui. Et hoc est in aqua Lunae etc. quae bene
temperata siet, hoc est, naturalis aliquis calor in se ipso
laborat, & in aquam transmutatur: & tunc corpus solui¬
sti, duasque aquas habes, destillatum videlicet spiritum,
& solutum corpus. Duae istae aquae leni lentaque coctione
conjunguntur atque vniuntur: vtpote destillatus spiri¬
tus in coagulatione fit corpus, & corpus in solutione fit
spiritus, fixatum fit fugax, & fugax fit fixatum, in solutio¬
ne & coagulatione, atque in candidissimum colorem
conuertitur, quem rubrum sequitur. Quo significare
vult Philosophus: Album & rubrum vna in aqua elabo¬
ratur: