508
361
MVNDI.
DICTI SETH, ADAMI FILII
Explicatio.
PHilosophus Seth inquit: Quantum multum aceti co¬
quitur, & in cineres immutatur: Quo tantum destil¬
latae aquae subintelligit, quàm nos sperma appellamus, si¬
illa, per diuturnam coctionem, in corpus conuertatur,
quod ille cineres vocat, tantùm nigredinis è corpore ex¬
trahit, quod tam diu laues, donec albescat: abstracta si¬
quidem aqua, mediante diuturna coctione, in corpus se¬
se transmutat, & omnis generis in labore eleuantur, quae
foetorem nigredinemque à terra propellunt. Scias autem
terra nisi esset, tunc spiritus coagulari neutiquam posset,
nullum enim aliud habet receptaculum, in quo sese con¬
tinere posset, quemadmodum etiam in re nulla alia coa¬
gulari, quam in proprio suo spiritu coagulari & obligari
potest. Quocirca spiritus proprium suum corpus purifi¬
cat, quemadmodum Seth Philosophus ait, & corpus fa¬
cit candidum. Porro vere ait idem ille Philosophus: Si il¬
lud bene coquatis, & nigredine sua priuetis, tunc in lapidem¬
conuertitur, qui albus lapidis nummus appellatur. Quo in¬
nuere vult Philosophus, quod illud bene, decore, tarde,
neque nimium calide coquendum siet, & tunc, successu temporis,
commutatur in corpus, quod in igni constans permanet, &
lapis nuncupatur: Constans enim, vti dictum est, albumque
colorem, & candidissimum quidem, sortitur, nummusque
appellatur: Cujus caussa haec est: Qui nummùm habet,
pro quo quis cereuisiam panemque sibi comparare po¬
test, is, quicquid desiderat, pro isto pretio consequitur,
vtpote sanitatem, sapientiam, longaeuam vitam, Solem,
Lunam,
Zz 4