508
365
MVNDI.
dores multo celeriores subtilioresque sunt, quàm res ve¬
getabiles in adcretione sua in se sumpserunt: Terra enim
Solis & Lunae splendores concoquit, resque vegetabiles
subtilissimo sustentant: & Solis & Lunae splendores om¬
neis, quae etiamnum viuunt, creaturas alimentat: per
concoctionem splendorem suum cocipiunt, à quo vitam
suam consequuntur. Quamobrem aer admodum ma¬
gnus est, magna enim, per omnipotentis Dei gratiam, o¬
pera operatur.
Dum, porro, Philosophus ait: Si aer crassus fit, vtpotę
si Sol aberret, vel immutetur, & crassities fit, dum sese ex¬
tollit: Eo significat: Si destillata aqua, quae pro Sole, vel
pro igni, sumitur, ad corpus in vitrum datum siet, atque
vnum in corpus transmutetur: tunc Sol labitur, & in ter¬
ram sese demittit: Quo facto aer crassus fit, nam cum ter¬
ra conjunctus est: & si Sol iterum exaltetur, tunc aer fit
tenuis, hoc est, dum aqua per alembicum è terra extrahi¬
tur, tunc simul ignis sursum tendit, hoc est, Sol exaltatur,
& tunc aer est tenuis. Cumque, porro, ait: Illud quoque
calidum & frigidum, & crassities, & tenuitas, siue molli¬
ties est, eo ipso innuit Philosophus: Sol calidus, Luna fri¬
gida est: Terra namque pro Luna aestumatur, si soluta si¬
et, & aqua, in qua ignis, pro Sole est: atque duo ista vni¬
ri, & conjungi oportet, adeo vt amplius separari neque¬
ant. Et si hoc modo vnitae sunt, illico tum etiam ele¬
menta omnibus in metallis vniuntur, quibus inijciuntur,
in perfectam puritatem, & sanitatem, tam metallica,
quam carnalia quoque corpora. Dum tamdem Philoso¬
phus concludit, & ait, quod crassities, & tenuitas, aesta¬
tem hyememque denotent, eo significat Philosophus,
quod
Zz 3