508
370
GLORIA
ENODATIO DICTI ARISTEI.
Svmite corpus, quod monstraui vobis, illudque in te¬
nuia folia redigite: Innuens, sumas terram, quae mate¬
riei nostrae fundo adhaesit, & sicca facta est, quae nunc se¬
se repraesentat, & tamen antea nondum conspecta, neque
cognita fuit: Sed nunc est aqua & terra. Id monstrare est.
Terra namque manifestata, atque duas in partes, terram &
aquam videlicet, diuisa es . Terra ista sumatur, vitro in¬
cludatur, & balneo calido imponatur, vt in calore isto,
vel coctione, seipsam soluat, in seipsa, in aquam: Id à Phi¬
losopho, intenuia folia redigere, appellatur. Corpus e¬
nim, quod ita factum est, Philosophi Lapidem Philoso¬
phorum appellant, vtpote Lapis foliorum, quo de Philo¬
sophus loquutus est. Adde de aqua nostra marina, & de¬
in, Haec est aqua vitae. Eo significat Philosophus: Si ter¬
ra in aquam soluta est, tunc ei aqua nostra marina potan¬
da porrigenda est, vt cùm illa sese misceat, aqua enim an¬
tea de illa destillata est: haec aqua vitae est, nam anima &
spiritus corporis, in illa occultata sunt, aqua nostri maris
nuncupatur, & nomen suum à natura sortita est, nam ex
inuisibili occulto mari Philosophorum, tamquam ex ma¬
ri parui mundi, desumptum est: Labor namque noster
heic paruus mundus nominatur, itaque nostri maris aqua
est: Et si haec aqua corpori addatur, & cum illa coquatur,
purificetur, teratur, imbibatur &c. tunc corpus per diu¬
turnam coctionem purificatur, atque ex nigerrimo foe¬
tidissimo colore, in candidissimum beneuolentissimum¬
que colorem transmutatur, aqua vero corpori isti addi¬
ta, omnis ista in fermentum coagulatur, cùm corpore
conjun¬