508
369
MVNDI.
pote in paruo mundo, & non in Syluestribus Saxosis
montibus, vel in terra, sed inter coelum terramque, in
aere, tamquam in minori mundo. Dumque vlte¬
rius ait: In eo insunt sensus, & integritas, vtpote: Ol¬
factus, Gustus, Auditus, Tactus. Eo innuere vult Philo¬
sophus: In hominibus est integritas, vtpote integra ani¬
ma, & sensus: Homo enim tria ista cognoscere, tangere,
sentire, & intelligere potest. Eo ipso quoque nobis dat
indicium, vbi videlicet lapis noster reperiatur, vtpote:
per visum, auditum, olfactum, gustum, & tactum. Per vi¬
sum, dum materia nostri lapidis crassa, tenuis, & clara
est, atque ordinario modo agere potest, vtque sciatis,
quando niger, albus, & ruber siet, vel erit, etc. Per olfa¬
ctum malus odor cognoscitur prae bono, vtpote quando
à foetore suo separatum, & in clarissimam purissimamque
speciem transmutata est. Per gustum, quando ab acer¬
bitate & amaritudine sua ad nobilem suauemque gustum
peruenit. Per tactum, an Lapis durus, mollis, maturus,
aut crossus, vel subtilis siet: id quod in hac arte fieri, &
sensus, atque intellectus adhiberi oportet, vt vnum, prae
altero, cognoscatur, videlicet terra, & aqua, nigrum, al¬
bum; & rubrum, vtpote destillando, putrefaciendo, sol¬
uendo, coagulando, imbibendo, fermentando, & tin¬
gendo. Et hac ratione per sensus semper vnum prae altero
cognoscitur. Noster enim sensus, à sensibus suam
habet originem, & quilibet labor intra dies
quadraginta sex perficitur,
Aaa
ENO¬