508
376
GLORIA
pria sua natura, quem in finem Philosophus ait: Si id ita
accumulatum est: Spiritus videlicet corpori, sulphur
sulphuri, terra aquae, & omnino album factum siet, tunc
corpus spiritum in se detinebit, nec auolabit, vt iterum à
seinuicem separari possint. Et hoc modo terram Philo¬
sophorum, candidissime purificatam, habes, in quàm fru¬
mentum nostrum seminamus, vt infinitum fructum pro¬
ferat.
EXPLICATIO DICTI
Pythagorae.
Haud immerito mireris, ob rara mirabiliaque Philo¬
sophorum dicta: quam multipliciter enim videlicet
rem istam descripserunt, tamen in re ista vnica omnino
conueniunt, omnia siquidem illorum dicta vnam ad rem
respiciunt: Si modo recte obseruaueris, & certo verita¬
tem deprehendes. Nam vbi dicit Philosophus: Damus
vobis regimen de rebus istis, quod aqua siet, sicca, tam¬
quam aqua Lunae, quàm praeparasti, illic autumat Philo¬
sophus; Quando artem istam elaborare velimus, tunc
proprie, iuxta intellectum nostrum, nos conformare de¬
beamus: in quo si erremus, & ad scopum minime colli¬
memus, tunc illos merito, tamquam impostores, culpare
poterimus: regimen enim publice tradunt: Sin vero non
collimetis, tunc saltim propriae astutiae, vel stultitiae ve¬
strae id adscribendum est, dum scripturam, juxta insana
irrequietaque vestra capita, aliter interpretemini, quam¬
illa sonat. Porro dum Philosophus ait, quod propriam
suam aquam bibat: eo innuit, quando siccum a humido
separa¬