508
377
MVNDI.
separatum est, tunc abstracta aqua corporis recta aqua, &
aqua Lunae est, quàm tu praeparasti per putrefactionem,
& destillationem. Abstracta siquidem illa aqua pro viro
sumitur, & terra, tamquam corpus, pro vxore. Si igitur
nunc inseipsum aqua facta fuerit, tunc aquam à viro, ad
aquam vxoris vnice transportabis, vt in matrimonio tum
sese conjungant. Quo facto corpus propriam praepara¬
tamque suam aquam bibit, à temporibus, ad tempora, &
semper fit purius; numquam tamen bibit amplius, donec
supra omnem modum fiat candidum: Et illud tum no¬
stra calx appellatur; & aquam nostrae calcis corpori ad¬
funde, atque in naturali calore illud siccari cura: id quòd
tam crebro fiat, donec sese coloret, & reddatur candi¬
dissimum, & tunc ad album praeparatum est propriamque
suam humiditatem imbibit. Sin vero illud ad rubrum
referre coneris; tunc illud iterum soluas, & coagules, non
secus; ac cum albo etiam à te factum fuit, omni in forma,
nec aliter. Et hoc, amen, amen, vere verum, simplex, ac
rectum est, juxta rectum laborem Philosophicùm.
SMARAGDINAE HERMETIS.
tabulae declaratio.
DVm igitur Hermes ait: Ars vera est & verissima, eo
significat: Ars rectę à Philosophis tradita, sed insipi¬
entes scripturam aliter interpretantur, quàm sonat, & a¬
liud sumunt, quam sumere debebant. Cùm igitur er¬
rent, tunc, artem, non veram esse, & sese à Philosophis,
qui mendacia scripserint, deceptos esse, inquiunt, artem¬
que ipsam non veram, sed falsam, esse dicunt: laborantes
itaque
Bbb