508
378
GLORIA
itaque etiam cum ipsa arte nauci aestumantur atque con¬
temnuntur. Sed nemini tamen culpa imputanda est,
quam insipientibus stultis, qui Scripturam non intelli¬
gunt. Si enim artem vere inspexissent, cùm intellectu
legissent, seque juxta illam conformassent, & non stupi¬
da ipsorum capita, propriumque intellectum suum, se¬
quuti fuissent, tunc à Scopo neutiquam aberrassent:
Dum vero errant, id ipsorum culpa fit, non Philosopho¬
rum, qui veram veritatem scriptitarunt, & ars ipsa verà,
nec falsa est. Et dum praeterea ait: Quod sursum est, id
quoque est, quod deorsum est: Eo materiam lapidis no¬
istri significat, quae res est ab initio nostri operis, & quod
res vna diuidatur duas in partes, vtpote in terram, & a¬
quam: tunc insurgens illa aqua fugax, & terra, quae in
fundo haeret, fixata est. Sin verò iterum conjuncta fue¬
rit, tunc corpus fit spiritus, & spiritus fit corpus, vtpote
terra fit fugax, commutatur enim in aquam, & aqua
transmutatur in corpus, fit fixata. Nam, iquemad¬
modum Philosophi loquuntur, quando corpora spiritus,
& spiritus corpora fiunt, tunc in arte adstuc nihil habe¬
tis, idque ideo, quod duo ista, vtpote quod sursum ascendit,
cum eo, quod deorsum descedit, conjungantur, vniantur,
atque vnum corpus fiant. Iccirco Philosophus ait, quod
sursum est, id quoque est quod deorsum est: quo rem vnam
vnamque essentiam significat, quae miraculorum vnius
rei est perfectio, hoc est, Materia non est amplius, quam
res vnica, separata, atque adeo arcte iterum conjuncta vt
numquam separetur, sed tantam virtutem operationem¬
que pariat, vt in vnico etiam momento praestet, quod sol
mille quoque annis praestare nequeat. ô rem miraculosam,
vilem