508
379
MVNDI.
vilem tamen, & ab omnibus reiectam? Et cum porro ait:
(Cùm res omneis ab vno sient, iccirco res omneis etiam
ab vno natę sunt, juxta ordinationem suam, h, e. per crea¬
tionem omnipotentis considerantis Dei, exiitque à commu¬
ni aliqua massa, quae in sese omnia quatuor elementa com¬
plectitur, quae à Deo creata sunt, & inter miracula lapis è
massa natus est) eo vult Hermes Philosophus, omneis res
ab vna re, vtpote prima essentia, natas esse, atque etiamnum
hodie prima de materia nascuntur, h. e. vnica massa, vni¬
uscuiusque rei enim natura est, vnique tam bene, quàm altè¬
ri est addita, & dum dies singuli in primam suam materiam
transmutantur, tunc illico communis massa, prima vidol.
materia, in promptu est, qua in omnia quatuor elementa à
Deo ordine per diuinam illius considerationem ita crea¬
ta sunt. Quod autem adcretionem suam habere debet, id
per destillationem Solis & Lunae fieri oportet: Sol & Lu¬
nani. naturalis temperatusque calor est, quae adeo massam
agitat & impellit vt operari, & quodlibet, juxta suam spe¬
ciem, augmentare oporteat. Anima, vel sustentatrix vero
terra est, h. e. terra assumit splendorem Solis & Lunae, tan¬
quàm temperatum calorem, eundemque liberis porrigit,
ipsosque sustentat veluti nutrix infantes lactat. Et ita Sol pa¬
ter, Luna vero mater est, terra sustentatrix, & massa otiam
à Deo per singularem praemeditationem creata, in qua ma¬
teria est: Quique illam sumere & praeparare debet, is meri¬
to sibi gratuletur & gaudeat, à Sole & Luna siquidem per
vaporem aliquem separatur, & illo in loco congregatur,
vbi reperitur. Dumque praeterea Hermes Philosophus ait:
Ventus illum in vtero gerit: Sustentatrix illius terra, ille
vero totius terrarum orbis pater est. Si in terram transmuta¬
Bbb 2
tur,