508
385
MVNDI.
alium agnoscis, qui cum lapide comparari possit, qui po¬
tentiam ista perficiendi habeat? Ad quae Morienes ita
respondet: Nullum, ait, alium agnoui lapidem, qui cum
lapide comparari queat, neque tantam potentiam ope¬
rationemque habeat, in se enim quatuor elementa visi
biliter complectitur, iccirco etiam mundo, eiusdemque
creaturis additur, nec vllus insuper Lapis in vniuerso
mundo reperiri poterit, qui cum illo operatione & natu¬
ra, comparari possit. Quamobrem si quis rem aliam, vel
alium etiam lapidem, quam huncce Magisterij supradi¬
ctum lapidem sumpserit, illius opus periit, quemadmo
dum etiam vetus ille Philosophus Arros loquitur: Lapis,
inquit, ad laborem nostrum minime aptus, & idoneus est,
donec ab eo crassa terra separetur. Similiter & Morienes
ait: Nisi corpus à sua crassitie bene purgaueris, tunc spi¬
ritus cùm eo conjungi vnirique nequit: quamprimum
vero à crassa sua natura purificatum est, tunc spiritus sesc¬
eidem adsociat, & cum eodem sese exhilarat, ambo nam
que subtiles & puri à crassa sua natura facti sunt. Et Asca¬
nius in Turba: Spiritus cum impuris corporibus minime
vniuntur: Sin vero corpora bene concocta & purificata
fuerint, & spiritus illis sese adjunxerit, tum in momento
magna miracula sese repraesentant: illic namque omneis,
qui in mundo sunt, colores apparent, & corpus imper¬
fectum constante fermenti colore tingitur, fermentum
siquidem illius est anima, & spiritus simul cum anima
conjunguntur & copulantur cum ipso corpore, ac etiam
illico cum corpore in fermenti colorem transmutantur
atque ex iisdem fit res vna. Quem in finem vere dicunt
Philosophi, cum obscuris tamen verbis, quod mariti vxo¬
risque
Ccc